Flos de radice Jesse est natus hodie

Flos de radice Jesse est natus hodie

Published in 3 hymnals

Full Text

1. Flos de radice Jesse | est natus hodie.
Quem nobis jam adesse | laetamur unice.
Flos ille Jesus est.
Maria Virgo radix de qua flos ortus est.

2. Hunc Isaias florem | praesagiis cecinit.
Ad ejus nos amorem | Nascentis allicit.
Flos virgam superat
coeli terraeque cives, Flos ille recreat.

3. Est campi flos pudici, | est flos convallium.
Pulcrumque potest dici | in spinis lilium.
Odoris optimi;
vel soli quodvis cedit aroma nomini.

4. Hic suo flos odore | fideles attrahit.
Divino mox amore | attractos imbuit.
O flos o gratia:
ad te suspiro, de te me satia.

Source: TTT-Himnaro Cigneta #596

Text Information

First Line: Flos de radice Jesse est natus hodie

Timeline




Advertisements